- POLLA Argentaria
- POLLA ArgentariaLucani uxor, mulier doctissima, quae iuvit maritum in emendandis tribus primis libris Pharsaliae. Stat. l. 1. Sylv. 1.Huc castae titulum decusque Pollae,Iucunda dabis allocutione.Idem l. 2. Sylv. 7. Genethl. Lucani, v. 81. Calliopem sic introducit, in laudem Pollae, canentem:Nec solum dabo carminum nitorem:Sed taedis genialibus dicaboDoctam, atque ingenio tuo decoram:Qualem blanda Venus, daretque Iuno.Huic Statio post mariti obitum, postea nupsisse dicitur; unde Sidon. Apollinaris, Carm. 23. inquit, Argentaria Polla dat Poetas. Vide Martial. l. 7. epigr. 20. Sirmondum, notis in Sidon. et in voce Lucianus. Nic. Lloyd. Sed nugari, qui Pollam dant Statio, docet Barthius, ut qui Claudiam suam satis clare celebrârit. Vide eum Adver sariorum, l. 160. c. 4. et Animadversion. ad Papinium Statium passim, inprimis ad Epist. l. 2. Sylv. 1. ubi haec habentur: Excludit volumen Genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, clarissima uxorum, cum hunc diem forte consecraremus, imputarisibi voluit. In quo loco clarissima uxorum dicitur, i. e. exemplum coniugis, etiam defunctum maritum diligentis ac honorantis: de quo Pollae in defunctum Lucanum amore ac cultu, Martialis, l. 7. Epigr. 22. qui Reginam vocat l. 10. Epigr. 64. respectu Lucani, Regis Poetarum aevi sui etc. Alias Polla, Veteribus pro pila, ex Aeol. πόλλα, pro πάλλα. Vide supra in voce Pila, et hic infra, in Pollio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.